Evangelium Secundum Lucam*

Caput 14: Versus 28

Quis enim ex vobis.Postquam Dominus sequentibus se in Jerusalem dedit sublimia praecepta de contemptu mundi, et de abjectione corporis, supponit praeceptum de perseverantia, ad quam necessaria est cum humilitate patientia. Et hoc per simile aedificantis.Turrim aedificare.Quia sublimia praecepta dedit, aedificandae sublimitatis comparationem subjungit.Computat sumptus.Ille computat sumptus, qui discernit esse erogandam temporalem pecuniam, et cor avertendum a cupiditatibus mundi, et animam praeparandam contra adversa mundi.
(* Traductions européennes)